monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 175, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 175, 4.

1 Si ergo Pelagius episcopalibus Gestis quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae Venerationi iuste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae iam multos assertores habet, per diversa dispersos, etiam auctoritate apostolicae Sedis anathemanda est.
2 Consideret enim Sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, quod Dominus et discipulos monuit (Matth. XXVI, 41), et posuit in oratione quam docuit (Id. VI, 13); aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. XXII, 32).
3 Si enim haec possibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta; quis non ea videat a Domino inaniter peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur quae naturae nostrae iam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur?
4 nec debuisse dicere Dominum Iesum, Vigilate et orate; sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem?
5 nec beatissimo Petro primo Apostolorum, Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio ne deficiat fides tua?
Augustinus HOME