monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 175, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 175, 3.

1 Illam vero gratiam qua, ut dictum est, christiani sumus, cuius Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis.
2 Miser ego homo!
3 quis me liberabit de corpore mortis huius?
4 Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25), nolunt omnino cognoscere; sed nec aperte quidem oppugnare audent: sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14) persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque iustitiam et Dei mandata complenda solam sibi humanam sufficere posse naturam?
5 non attendentes quod scriptum est, Spiritus adiuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Id. IX, 16); et quod unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Id. XII, 5, 6); et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum; et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum (I Cor. XV, 10, 57); et, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5); et, Habemus tnesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II Cor. IV, 7); et innumerabilia talia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tempus non sufficit.
6 Et veremur ne apud te ista ipsa commemorando, quae maiore gratia de Sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur: sed ideo facimus, quia eo quo infirmiores sumus, quaquaversum quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur in nos et audacius insurgentes.
Augustinus HOME