Augustinus, Epistolae, 175, 2.
1 | Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae Charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae Sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda. |
2 | Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in superbiam sacrilegam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino, Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36); quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Iesu Domino nostro. |
3 | Isti autem asserunt, sicut a fratribus qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam: eamdem quoque legem ad gratiam Dei pertinere, quod illam Deus in adiutorium hominibus dedit (Isai. VIII, 20, sec. LXX). |