4 | Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit Sanctitas tua, quamvis et iudicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali iudicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur: nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, huiusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Celestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur. |