Augustinus, Epistolae, 173, 10.
1 | Attendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in Evangelio scriptum est recessisse a Domino septuaginta discipulos, et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, caeterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum, Numquid et vos vultis ire (Ioan. VI, 68)? |
2 | Et non attendis quia tunc primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in ea fuerat completa illa prophetia, Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11): quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur Ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. |
3 | Hoc tunc Dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. |
4 | Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, et venire noluerunt, et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes, et debiles, et caecos, et claudos introduc huc. |
5 | Et ait servus domino, Factum est ut imperasti, et adhuc locus est. |
6 | Et ait dominus servo, Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 21-23). |
7 | Vide nunc quemadmodum de his qui prius venerunt, dictum est, Introduc huc; non dictum est, compelle: ita significata sunt Ecclesiae primordia ad hoc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. |
8 | Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est, Factum est quod iussisti, et adhuc est locus; Exi, inquit, in vias et sepes, et compelle intrare. |
9 | Quapropter si ambularetis quieti extra hoc convivium salutis aeternae et sanctae unitatis Ecclesiae, tanquam in viis vos inveniremus; nunc vero quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tanquam spinis et asperitate pleni estis, vos tanquam in sepibus invenimus, et intrare compellimus. |
10 | Qui compellitur, quo non vult cogitur; sed cum intraverit, iam volens pascitur. |
11 | Cohibe itaque tam iniquum et impacatum animum, ut in vera Ecclesia Christi invenias salutare convivium. |