monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 173, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 173, 8.

1 Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri, Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat.
2 Tu inveni quid illi dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum caeteris, et damnatos ac detestatos in suos rursus honores suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod mortuorum funeribus plena sint littora [In Bagaitano concilio]), agnoscere potius et acceptare, quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intelligentes dicere soletis, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius (Eccli. XXXIV, 30)?
3 Si ergo non dicerent, Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat, rei tenerentur in causa Primiani: cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt Ecclesiam catholicam, sicut nos asserebamus, a causa Caeciliani.
Augustinus HOME