monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 173, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 173, 7.

1 Ideo praestitit misericordia Dei ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numeroso que conventu Carthaginem veniremus, atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus.
2 Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur; lege, vel patere ut tibi legantur, et tunc elige quod volueris.
3 Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis Gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat.
4 Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est.
5 Sed tu dicturus es hic eos errasse, et in falsam sententiam incautius cecidisse.
6 Nos autem dicimus hoc eos verum dixisse, et hoc per teipsum facillime probamus.
7 Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent, et si quid egissent gratum et acceptum caeteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent; verum ergo dixerunt, quia nec causa causae, nec persona personae praeiudicat.
8 Et ibi debes agnoscere, quia si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut praeiudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur?
Augustinus HOME