monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 173, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 173, 6.

1 Quod autem sequitur, vide: Si charitatem non habeam, nihil mihi prodest.
2 Ad istam charitatem vocaris, ab ista charitate perire non sineris; et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret charitatis inimicum!
3 Foris autem ab Ecclesia constitutus, et separatus a compage unitatis et vinculo charitatis, aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris: hoc est enim quod ait Apostolus, Etsi tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
4 Revoca ergo animum ad sanam considerationem, et sobriam cogitationem; attende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias.
5 Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi est christiana unitas et sancti Spiritus charitas; quid adhuc tibi esse conaris inimicus?
Augustinus HOME