Augustinus, Epistolae, 173, 5.
1 | Considera Scripturas divinas, et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint, qui eos ad aeternum interitum, non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. |
2 | Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait, Etsi tradidero corpus meum ut ardeam (I Cor. XIII, 3); quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine charitate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et Angelorum, et omnia sacramenta, et omnis scientia, et omnis prophetia, et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus; ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. |
3 | Sed attende diligenter et agnosce quemadmodum dicat Scriptura, quod tradat quisque suum corpus ut ardeat. |
4 | Non utique ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum; sed quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat, aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala: atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare, et nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. |
5 | Idolum adorare noluerunt; non ipsi se in ignem miserunt: et tamen etiam de illis sic scriptum est, quod tradiderunt corpora sua, ut neque servirent, neque adorarent ullum deum, sed Deum suum (Dan. III, 14-95). |
6 | Ecce quomodo dixit Apostolus, Si tradidero corpus meum ut ardeam. |