Augustinus, Epistolae, 173, 4.
1 | Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. |
2 | Sed quam crudeles essent servi Dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent, et non te de illa morte liberarent! |
3 | quis eos non merito culparet? |
4 | quis non impios recte iudicaret? |
5 | Et tamen tu te volens in aquam misisti ut morereris; illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris: tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra voluntatem tuam, sed propter salutem tuam. |
6 | Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus, ab eis qui eos diligunt, servetur; quanto magis illa spiritualis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! |
7 | Quanquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus, sed etiam in aeternum morereris; quia etsi non ad salutem, non ad Ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam charitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti. |