Augustinus, Epistolae, 173, 3.
1 | Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram promissionis compellebantur? |
2 | Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate qua persequebatur Ecclesiam, sed prostratus est ut excaecaretur, et excaecatus est ut mutaretur, mutatus ut mitteretur, missus ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? |
3 | Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare monetur pater in Scripturis sanctis, filium durum non solum verbis corripere, sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur (Eccli. XXX, 12)? |
4 | Unde idem dicit: Tu quidem percutis eum virga; animam autem eius liberas a morte (Prov. XXIII, 14). |
5 | Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati; quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non requisistis (Ezech. XXXIV, 4)? |
6 | Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in Sacramento quod accepistis; sed erratis et peritis. |
7 | Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes, et quaerimus perditos. |
8 | Melius enim facimus voluntatem Domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. |
9 | Noli ergo iam dicere quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire. |
10 | Melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus. |