Augustinus, Epistolae, 173, 2.
1 | Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem existimas cogendum esse ad bonum. |
2 | Attende quid Apostolus dixerit, Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit (I Tim. III, 1); et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni: quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis, et deducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! |
3 | Dicis Deum dedisse liberum arbitrium; ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. |
4 | Quare ergo illi de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? |
5 | Attende ergo quod considerare non vis. |
6 | Ideo voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. |
7 | Nam quis nesciat nec damnari hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? |
8 | Non tamen ideo qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt; sed ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi. |