monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 173, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 173, 1.

1 Si posses videre dolorem cordis mei, et sollicitudinem pro salute tua, fortassis miserereris animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24) in audiendo verbo, non nostro, sed ipsius; nec eius Scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes.
2 Displicet tibi quia traheris ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis.
3 Quid enim voluimus, nisi te comprehendi, et praesentari, et servari ne pereas?
4 Quod autem in corpore laesus es, ipse tibi fecisisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram graviter collisisti: nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus illaesus venit, qui talia sibi ipse non fecit.
Augustinus HOME