monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 172, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 172, 2.

1 Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula, et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur, specialiterque salutant Beatitudinem tuam; omnis quoque fraternitas quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur.
2 Sanctum presbyterum Firmum, anno praeterito, ob rem earum Ravennam, et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus iam in Africae partibus commorari.
3 Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor.
4 Litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi; quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris.
5 Incolumem te, et mei memorem, Christus Dominus custodiat, domine vere sancte, et beatissime papa.
6 Et subter: Grandem latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque dictincta est: pleraque enim prioris laboris, fraude cuiusdam amisimus.
Augustinus HOME