Augustinus, Epistolae, 172, 1.
1 | Virum honorabilem fratrem meum, filium Dignationis tuae, Orosium presbyterum, et sui merito, et te iubente suscepi. |
2 | Sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent, et, iuxta Appium, canina exerceretur facundia. |
3 | Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui: non quo quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta beatum Apostolum, « Unusquisque in suo sensu abundet; alius quidem sic, alius autem sic » (Rom. XIV, 5). |
4 | Certe, quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. |
5 | Sed, quaeso Reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. |
6 | Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. |
7 | Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. |
8 | Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. |
9 | Certe et in dialogo, quem nuper edidi (Lib. 3 adversus Pelagianos), tuae Beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. |