monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 170, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 170, 10.

1 Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exsultatione populi Dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus?
2 Obsecramus te per misericordiam Dei, ut ipso adiuvante auferas istum moerorem de cordibus nostris.
3 Neque enim credendum est auctoritatem tuam ad perversitatem tuorum plurimum valere potuisse, et ad correctionem valere nihil.
4 An forte contemnunt te, quia in Ecclesiae catholicae participationem hac aetate venisti, cum te amplius debeant admirari, atque venerari, quia vetustissimum errorem senili quadam iuventute vicisti?
5 Absit ut resistant tibi vera dicenti, cui consenserant a veritate devianti; absit ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectavit errare.
6 Tu tantum ora pro eis, et insta eis.
7 Immo vero adduc eos ad domum Dei tecum, qui in domo tua sunt tecum; vel te non pigeat in domum Dei cum illis venire, qui in domum tuam soliti fuerant convenire; praesertim cum Catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit: petit eos quos apud te invenit; repetit eos quos per te perdidit.
8 Non excrucietur damnis, sed potius laetetur lucris: acquirat filios quos non habuit, non plangat quos habuit.
9 Oramus ad Deum, ut facias quod hortamur; et speramus de misericordia eius, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini, et rescriptis Dilectionis tuae, cito de hac re gaudio explebitur cor nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2).
Augustinus HOME