monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 170, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 170, 9.

1 Propterea vero Patrem dicit esse maiorem, quia seipsum exinanivit, formam servi accipiens, non amittens Dei: propter quam formam servi, non tantum Patre, verum etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est; nec tantum hac excellentissima Trinitate, sed etiam minoratus est paulo minus ab Angelis (Hebr. II, 9); hominibus quoque minor fuit, quando parentibus subditus fuit (Luc. II, 51).
2 Propter hanc utique formam servi, quam veniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater maior me est (Ioan. XIV, 28).
3 Propter illam formam vero, quam nec exinanitus amisit, dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30); et homo scilicet factus, et permanens Deus: homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus.
4 Ideo valde rationabiliter et Patre minor est homo Christus, et Patri aequalis est idem ipse Deus Christus.
Augustinus HOME