monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 170, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 170, 8.

1 Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, Deus autem sine passione genuit Filium.
2 Hoc enim non solum ipsos nihil, sed nos adiuvat plurimum.
3 Nam si temporalibus et passibilibus rebus Deus tribuit ut quod sunt hoc generent, quanto magis ipse aeternus et impassibilis, non aliud quam est ipse generavit, unus unicum; ideo nostra inenarrabili admiratione, quoniam sine passione, et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet, nec aetate!
4 Sed ideo totum quod habet, quod potest, non tribuit sibi, sed Patri, quia non est a seipso, sed a Patre.
5 Aequalis est enim Patri, sed hoc quoque accepit a Patre; nec sic accepit unde esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis; sed natus aequalis, sicut semper natus, ita semper aequalis.
6 Non itaque inaequalem genuit, et aequalitatem iam nato addidit; sed gignendo eam dedit, quia aequalem non imparem genuit.
7 Ideo in forma Dei aequalem esse Deo, non ei rapina fuerat (Philipp. II, 6), sed natura; quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit.
Augustinus HOME