monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 170, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 170, 7.

1 Tale est etiam illud quod simili loquuntur errore, ideo Filium alterius esse naturae, diversaeque substantiae, quia Pater Deus non est de altero Deo, Filius autem Deus est quidem, sed de Patre Deo: et hic enim non indicatur substantia, sed origo, id est, non quid sit, sed unde sit quisque vel non sit.
2 Neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo.
3 Si ergo utriusque natura quaeritur, homo Abel, homo Adam: si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam.
4 Ita in Deo Patre et Deo Filio, si utriusque natura quaeratur, uterque Deus, nec magis alter altero Deus: si autem origo, Pater est Deus de quo Filius Deus; de quo autem Pater, nullus est Deus.
Augustinus HOME