monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 170, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 170, 6.

1 Qui cum in rebus quae nascuntur in tempore, sua bonitate effecerit ut suae substantiae prolem quaelibet res gignat, sicut homo gignit hominem, non alterius naturae, sed eius cuius ipse est; vide quam impie dicatur ipse non genuisse id quod ipse est.
2 Haec enim propinquitatis sunt nomina, non naturae, et ideo ad aliquid, vel relativa dicuntur, quae aliquando eadem sunt, aliquando diversa.
3 Eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, vicinus ad vicinum, cognatus ad cognatum, et si qua similia, quae infinitum est velle omnia percurrere.
4 In his enim quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum.
5 Diversa sunt autem, sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad servum, servus ad dominum.
6 Non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum; sed ambo tamen homines sunt: relatio diversa est, non natura.
7 Quoniam si attendas quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille: quia iste pater, ille filius; aut iste socer, ille gener; aut iste dominus, ille servus.
8 Si autem attendas quid quisque sit ad seipsum, vel in seipso, hoc est ille quod iste; quia ille homo est sicut iste.
9 Unde intelligit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te Dominus liberavit, ideo Dei Patris et Dei Filii naturam esse diversam, quia iste Pater est, ille Filius; et Deum Patrem non genuisse id quod est ipse, quia non genuit Patrem Filii sui, quod est ad illum ipse: quis enim non videat ista vocabula non in seipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas?
Augustinus HOME