Augustinus, Epistolae, 170, 5.
1 | Haec Trinitas unius est eiusdemque naturae atque substantiae: non minor in singulis, quam in omnibus, nec maior in omnibus, quam in singulis; sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul et Filio; et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. |
2 | Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. |
3 | Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. |
4 | Et haec omnia nec confuse unum sunt, nec disiuncte tria sunt: sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria, unum sunt. |
5 | Proinde qui tam multis cordibus fidelium suorum donavit ut essent cor unum, quanto magis conservat in seipso ut sint haec tria et singula Deus, et simul omnia non tres dii, sed unus Deus! |
6 | Hic est unus Dominus Deus noster, cui universa pietate servitur, cui soli λατρεία illa debetur. |