monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 170, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 170, 4.

1 Non enim sic ex Deo Patre unigenitus Filius, quemadmodum ex illo est universa creatura, quam ex nihilo creavit.
2 Hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit: nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit.
3 Quoniam sicut flamma splendorem quem gignit, tempore non praecedit; ita Pater numquam sine Filio fuit.
4 Ipse est quippe Sapientia Dei Patris, de qua scriptum est: Splendor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26).
5 Luci ergo cuius candor est, id est, Deo Patri sine dubio coaeterna est: et ideo non sicut in principio fecit Deus coelum et terram, ita in principio fecit Verbum; sed in principio erat Verbum (Ioan. I, 1).
6 Spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus: sed sic a Patre Filioque procedit, ut nec a Filio nec a Patre sit factus .
Augustinus HOME