monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 170, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 170, 3.

1 Ac per hoc si Patri et Filio et Spiritui sancto λατρεία debetur, et exhibetur a nobis, de qua dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; procul dubio Dominus Deus noster, cui soli per λατρείαν servire debemus, non est Pater solus, nec Filius solus, nec solus Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus Deus solus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: non ut Pater sit ipse qui Filius, vel Spiritus sanctus ipse sit aut Pater aut Filius, cum sit in illa Trinitate Pater Filii solius, et Filius Patris solius, Spiritus autem sanctus et Patris et Filii sit Spiritus; sed propter unam eamdemque naturam atque inseparabilem vitam, ipsa Trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intelligitur unus Dominus Deus noster, de quo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et quem praedicat Apostolus; ait enim, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum.
2 Amen (Rom. XI, 36).
Augustinus HOME