monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 170, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 170, 2.

1 Proinde Charitatem tuam in Domini pace salutantes, et praecipimus, et rogamus ut eos quod didicisti, docere non differas; unum scilicet Deum esse solum, cui servitus illa debetur quae λατρεία Graeco vocabulo nuncupatur.
2 Ipsum enim verbum est in lege, ubi scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI, 13): quem si Deum Patrem tantummodo dixerimus, respondebitur, Ergo λατρεία Filio non debetur; quod nefas est dicere.
3 Si autem debetur, quomodo ergo uni tantum debetur Deo, si et Patri et Filio debetur, nisi quia unus Deus, cui soli per λατρείαν servire iussi sumus, ita dicitur solus Deus, ut et Pater intelligatur et Filius, immo etiam et Spiritus sanctus?
4 De illo quippe dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum sunt in vobis Spiritus sancti quem habetis a Deo, et non estis vestri?
5 Empti enim estis magno pretio.
6 Glorificate Deum, et portate in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20): quem Deum, nisi Spiritum sanctum cuius corpora nostra dixerat esse templum?
7 Debetur ergo λατρεία Spiritui sancto.
8 Nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit de lignis et lapidibus, iuberemur; utique faciendo templum, λατρείαν exhibere convinceremur: quanto magis λατρείαν debemus cui non templum facimus, sed sumus!
Augustinus HOME