1 | Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino, de tua tuorumque non corporali, sed spirituali salute praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum vero tristes nos eius responsa fecerunt, quod non sunt Ecclesiae catholicae salubri correctione sociati. |
2 | Et quia id cito futurum sperabamus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie, meritoque honorabilis et religiose frater. |