monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 169, 4, 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, 169, 4, 13.

1 Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adiunxisse supra commemoravi, et trium psalmorum expositionem (Supra, cap. 1, n. 1), scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de Animae Origine, consulens eum quomodo defendi possit illa sententia quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas novas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22), et nisi per Christi gratiam liberentur, quod per suum Sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnationem trahuntur.
2 Scripsi et alium ad eumdem, quomodo illi videatur accipiendum quod scriptum est in Epistola Iacobi, Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Iacobi II, 10).
3 Sed in hoc dixi etiam quid mihi videatur: in illo autem, de animae origine tantum quid ei videatur, consultatoria quadam disputatione quaesivi.
4 Occasionem quippe cuiusdam sanctissimi et studiosissimi iuvenis presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est, ab oceani littore, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenit, amittere nolui; cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi.
5 Huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata quae illum de Priscillianistarum haeresi, et Origenis quibusdam opinionibus quas non recepit Ecclesia, permovebant, uno libro non grandi, quanta potui brevitate et perspicuitate respondi.
6 Scripsi etiam grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille persuaserat.
7 Haec omnia si habere volueris, aliquem mitte qui tibi cuncta describat.
8 Me autem permitte his vacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ad valde paucos pertinentibus inquisitionibus tuis.
Augustinus HOME