1 | Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est, de Trinitate, et columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura, sed significativa specie demonstratus est; sicut et Filius Dei non sua nativitate, de qua Pater dixit, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), sed in homine suscepto ex utero Virginis, a Iudaeis crucifixus est; videris quam otioso ego tamen occupatissimus scribere potui. |
2 | Nec putavi omnia pertractanda quae posuisti in litteris tuis; verum ad illa duo quae ex me audire voluisti, me respondisse, etsi non sufficienter aviditati tuae, tamen charitati obedienter existimo. |