monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 169, 3, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 169, 3, 11.

1 Si autem subtilior ratio, vel excellentior rei vestigatio demonstrat eam naturam quae nec temporaliter nec localiter movetur, non moveri nisi per illam quae temporaliter tantum, non localiter moveri potest; consequens erit ut omnia illa per ministerium creaturae viventis effecta sint, sicut per Angelos fiunt: unde diligentius disserere et longum est, et non necessarium.
2 Huc accedit quia sunt visiones, quae apparent spiritui tanquam corporis sensibus, non solum dormientibus vel furentibus, sed aliquando sanae mentis vigilantibus; non per fallaciam illudentium daemonum, sed per aliquam revelationem spiritualem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes; quae discerni omnino non possunt, nisi divino adiutorio plenius revelentur, et mentis intelligentia diiudicentur, vix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint.
3 Quae cum ita sint, sive in naturis corporeis, sive sola specie corporali, natura autem spirituali, nostro spiritui tanquam sensibus corporis apparere videantur, quando haec sacra Scriptura commemorat, cuius istorum duorum generis sint, et utrum mediante viva creatura fiant, si corpore fiunt, iudicare temere non debemus: dum tamen Creatoris, hoc est summae atque ineffabilis Trinitatis invisibilem incommutabilemque naturam, et a mortalium carnalium sensibus, et ab omni convertibilitate, sive in melius, sive in deterius, sive in quodlibet aliud atque aliud, remotam atque discretam, vel sine ulla dubitatione credamus, vel qualicumque etiam intelligentia capiamus.
Augustinus HOME