monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, Epistolae, 169, 3, 11.

Augustinus, Epistolae, 169, 3, 10.

1 Miror autem tibi videri sonitum vocis illius qua dictum est, Tu es filius meus, non mediante anima, sed divino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse; et non tibi videri eodem modo potuisse fieri animantis cuiuslibet speciem corporalem motumque viventi similem, divino nutu, nullo animali interposito spiritu.
2 Si enim obtemperat Deo creatura corporea sine vivificantis animae ministerio, ut edantur soni quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur; cur non obtemperet, ut sine animae vivificantis ministerio figura motusque volucris, eadem potentia Creatoris, ingeratur aspectibus?
3 An sensus audiendi hoc mereri potest, videndi non potest, cum ex adiacenti materia corpus utrumque formetur, et quod insonat auribus et quod apparet aspectibus, et vocis articuli et lineamenta membrorum, et audibilis et visibilis motus, ut et verum sit corpus quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius quam quod sentitur corporis sensu?
4 Anima enim nullo sensu corporis vel in aliquo animante sentitur.
5 Non igitur est opus quaerere quomodo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus quomodo sonuerint voces articulati corporis.
6 Si enim potuit anima non esse media, ubi vox, non quasi vox, dicitur facta; quanto magis potuit, ubi dicitur tanquam columba, hoc verbo significata sola specie corporali oculis reddita, non natura viventis animantis expressa?
7 Hoc modo etiam illud dicitur, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae velut ignis: ubi dicitur species quaedam quasi flatus, et velut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari videntur.
Augustinus HOME