Augustinus, Epistolae, 169, 2, 9.
1 | Sonitus autem ille vocis, et columbae species corporalis, et linguae divisae velut ignis qui insedit super unumquemque eorum, sicut illa in monte Sina quae terribili specie facta sunt (Exod. XIX, 18), et sicut columna illa nubis per diem, et flammae per noctem (Id. XIII, 21), significativa operatione acta atque transacta sunt. |
2 | Illud in his maxime cavendum est, ne cuiquam Dei natura vel Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti commutabilis et convertibilis esse credatur. |
3 | Nec moveat quod aliquando res quae significat, nomen eius rei quam significat, accipit. |
4 | Spiritus sanctus dictus est corporali specie tanquam columba descendisse et mansisse super eum. |
5 | Sic enim et petra Christus (I Cor. X, 4), quia significat Christum. |