monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 169, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 169, 2, 8.

1 Proinde quae de Filio Dei verba dicuntur, videndum est secundum quid dicantur.
2 Non enim homine assumpto personarum numerus auctus est, sed eadem Trinitas mansit.
3 Nam sicut in homine quolibet, praeter unum illum qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est; ita in Christo Verbum et homo una persona est.
4 Et sicut homo, verbi gratia, philosophus non utique nisi secundum animam dicitur, nec ideo tamen absurde, sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat, non secundum illud quod est philosophus: ita Christus Deus, Dei Filius, Dominus gloriae, et si quid huiusmodi secundum Verbum dicitur; et tamen recte dicitur Deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse, non secundum illud quo Dominus gloriae est, non habeatur incertum.
Augustinus HOME