Augustinus, Epistolae, 169, 2, 7.
1 | Nec sane sonus ille vocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae Patris, nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae Spiritus sancti. |
2 | Nam ipsa quoque, sicut nubes illa lucida quae operuit in monte cum tribus Discipulis Salvatorem (Matth. XVII, 5), vel potius sicut ille ignis qui eumdem Spiritum sanctum demonstravit (Act. II, 3), officio significationis impleto, mox esse desivit. |
3 | Sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae Verbi Dei, hoc est unici Filii Dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est, permanente tamen Verbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi cum quo subsistat ulla phantasia humani animi suspicandum est. |
4 | Legitur quidem, Et Spiritus sapientiae multiplex (Sap. VII, 22); sed recte dicitur etiam simplex. |
5 | Multiplex enim, quoniam multa sunt quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet est: sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso (Ioan. V, 26), et eadem vita ipse est. |
6 | Homo autem Verbo accessit, non Verbum in hominem convertibiliter accessit; atque ita et Filius Dei simul cum homine suscepto dicitur: unde idem Filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola. |