monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 169, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 169, 2, 6.

1 Ad hoc utcumque intelligendum assumimus memoriam, intelligentiam, voluntatem.
2 Quamvis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus aut dicimus.
3 Nec ideo putanda sunt haec tria Trinitati sic comparata, ut omni ex parte conveniant: cui enim similitudini in disputando convenientia tanta conceditur, ut ei rei cui adhibenda est, ex omni parte coaptetur?
4 vel quando ex creatura ad Creatorem aliquid simile assumitur?
5 Primo ergo in hoc invenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria intelligentia, voluntas, animae insunt; non eadem tria, est anima: illa vero Trinitas non inest, sed ipsa Deus est.
6 Ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur; quia non ibi aliud est esse, aliud intelligere, vel si quid aliud de Dei natura dicitur: anima vero quia est, etiam dum non intelligit, aliud est quod est, aliud quod intelligit.
7 Deinde quis audeat dicere Patrem non intelligere per seipsum, sed per Filium, sicut memoria non intelligit per seipsam, sed per intellectum, vel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantummodo intelligit; sicut per memoriam tantummodo meminit, et per voluntatem tantummodo vult?
8 Ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intelligatur, quemadmodum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo, et intelligendo, et volendo dicitur; ita nullam esse creaturam, qua vel solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus demonstretur, quam non simul Trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur: ac per hoc nec vocem Patris, nec animam et carnem Filii, nec columbam Spiritus sancti esse factam, nisi eadem cooperante Trinitate.
Augustinus HOME