monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 169, 2, 6.

Augustinus, Epistolae, 169, 2, 5.

1 Proinde in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est.
2 Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterua, et omnino esse una natura: non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere, nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Filio sine Patre et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo.
3 Multa autem etiam separatim in Scripturis de singulis dici, ut insinuetur, quamvis inseparabilis Trinitas, tamen Trinitas: ut quemadmodum simul dici non possunt cum sonis corporalibus commemorantur, quamvis simul sint inseparabiliter; ita et quibusdam Scripturarum locis, et per quasdam creaturas singillatim vicissimque monstrentur, sicut Pater in voce qua sonuit, Tu es Filius meus (Luc. III, 22); et Filius in homine quem suscepit ex Virgine (Id. II, 7); et Spiritus sanctus in columbae specie corporali (Matth. III, 16): haec separatim quidem, sed nullo modo separata tria illa demonstrant.
Augustinus HOME