2 | Si autem, quod veritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt, sanandi per Christum, et hunc crucifixum, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V, 20); miris fit modis per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et per inscrutabilia iudicia eius (Id. XI, 33), ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni videntur, et irrident stultitiam praedicationis, qua salvi fiunt credentes, ab unica via longe exerrent, quae ad vitam aeternam sola perducit: et multi in cruce Christi gloriantes, et ab eadem via non recedentes, etiamsi ista quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus ex illis pro quibus mortuus est (Ioan. XVII, 12), ad eamdem perveniant aeternitatem, veritatem, charitatem, id est ad stabilem, certam, plenamque felicitatem, ubi manentibus, videntibus, amantibus sunt cuncta perspicua. |