monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 169, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 169, 1, 3.

1 Cum autem Dominus dicat, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), eaque visio nobis in fine summum praemium promittatur; non est metuendum, si nunc ad liquidum, quae de Dei natura credimus, conspicere non valemus, ne inde sit dictum, Qui ignorat, ignorabitur.
2 Quia enim in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
3 Haec stultitia praedicationis, ac stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 21, 25), multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum certa valent intelligentia conspicere naturam Dei, quam fide tenent, verum etiam qui nondum in ipsa anima sua ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quemadmodum certi sunt se vivere, nosse, velle, ideo non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert.
Augustinus HOME