monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 169, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 169, 1, 2.

1 Non enim, ut scribis, Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), de hac re dixit Apostolus, tanquam ista poena ille plectendus sit, qui non valet intelligentia sic discernere ineffabilem Trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria, intellectus, voluntas: aliunde hoc dicebat Apostolus.
2 Lege, et videbis quod ea loquebatur, quae fidem vel mores multorum aedificarent, non quae vix ad paucorum, eamque exiguam, quantulacumque in hac vita de re tanta esse potest, intelligentiam pervenirent; id est, ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres in ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent.
3 Haec cum ageret, ait, Si quis videtur esse propheta, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
4 Si quis autem ignorat, ignorabitur: his verbis coercens, et ad pacificum ordinem revocans inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent.
5 Si quis ergo videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat, inquit, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
6 Si quis videtur esse, et utique non est: nam qui est, sine dubitatione cognoscit, nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia iudicat, et a nemine iudicatur (Id. II, 15).
7 Illi ergo seditiones et perturbationes in Ecclesia faciebant, qui videbantur esse in Ecclesia, quod non erant.
8 Hos docet cognoscere Domini esse mandatum, quia non est seditionis Deus, sed pacis.
9 Si quis autem ignorat, ignorabitur, id est, improbabitur.
10 Non enim Deus, si ad scientiam referas, ignorat eos quibus dicturus est, Non novi vos (Luc. XIII, 27); sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.
Augustinus HOME