monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 169, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 169, 1, 1.

1 Si ea quae me magis occupant, a quibus in aliud averti nolo, Sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem qui tibi describat.
2 Iam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata.
3 Nam tribus illis libris de Civitate Dei, contra daemonicolas inimicos eius, duos alios addidimus: quibus quinque libris satis disputatum arbitror adversus eos qui propter praesentis vitae felicitatem deos colendos putant, eamque felicitatem a nobis impediri opinantes, christiano nomini infesti sunt.
4 Deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus (De Civit. Dei, lib. I, c. 36), adversus eos qui propter vitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, propter quam vitam nos christiani sumus.
5 Dictavi etiam trium psalmorum expositiones, non parvis voluminibus, sexagesimi septimi, septuagesimi primi, septuagesimi septimi.
6 Reliqui nondum dictati neque tractati, vehementer a nobis exspectantur atque flagitantur.
7 Ab his me revocari et retardari, irruentibus de transverso quibuslibet quaestionibus, nolo: ita ut nec libros de Trinitate, quos diu in manibus verso nondumque complevi, modo attendere velim, quoniam nimis operosi sunt, et a paucis eos intelligi posse arbitror; unde magis urgent quae pluribus utilia fore speramus.
Augustinus HOME