Augustinus, Epistolae, 165, 2, 2.
1 | Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae vastatione confusus est, ut iuxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. |
2 | Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, « Lateque vagantes Barcaei » (Virg. Aeneid. IV), et sancta Scriptura de Ismael, « Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit » (Gen. XVI, 12), sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percurrit, ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. |
3 | Quod si, iuxta inclytum oratorem, « silent inter arma leges » (Cic. pro Milone); quanto magis studia Scripturarum, quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium est, securitate et otio dictantium indigent! |
4 | Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla si volueris, ab ipsa poteris mutuari. |
5 | Pro angustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis coniectura erit, qualis ipsa sit futura domus. |
6 | Sed credo in Dei misericordia qui nos adiuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adiuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur (Ezech. XXXVIII, et XXXIX); et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur (Id. XLXLIII). |