Augustinus, Epistolae, 164, 7, 22.
1 | Haec expositio verborum Petri cui displicet, vel cui etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intelligere. |
2 | Qui si valuerit illa quibus me moveri supra commemoravi, ita solvere ut eorum auferat dubitationem, impartiat et mihi: quod si factum fuerit, potuerunt illa verba utroque modo intelligi; sed ista sententia de nulla falsitate convincitur. |
3 | Ad illas autem quaestiones quas ante misisti, excepta Dei visione per corpus, unde maius opus moliendum est, ut potui, respondi, et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse iam puto. |
4 | In recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius, alterum brevius, de Petri scilicet apostoli verbis, et de anima Domini. |
5 | Exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem utrum Dei substantia corporaliter velut in loco videri possit, et apud nos nescio quomodo aberraverunt, nec inveniri cum diu quaererentur potuerunt, iterum admoneo mittere ne graveris. |