Augustinus, Epistolae, 164, 7, 21.
1 | Proinde etiam illud quod postea dictum est de incredulis, Qui reddent rationem ei qui paratus est vivos et mortuos iudicare, non est consequens ut eos hic intelligamus mortuos qui de corpore exierunt. |
2 | Fieri enim potest ut mortuos dixerit infideles; hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur, Dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22): vivos autem qui credunt in eum, non trustra audientes, Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 14); de qualibus etiam ipse Dominus dicit, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Ioan. V, 25). |
3 | Proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu, non cogit apud inferos intelligi. |
4 | Propter hoc enim in hac vita et mortuis evangelizatum est, id est infidelibus et iniquis; ut cum crediderint, iudicentur quidem secundum homines in carne, hoc est in diversis tribulationibus, et ipsa morte carnis; unde idem apostolus alio loco dicit, Tempus esse ut iudicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17): Vivant autem secundum Deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur. |