Augustinus, Epistolae, 164, 7, 20.
1 | Ac per hoc quaecumque de anima opinio vera sit, quarum nullam temere affirmare adhuc audeo, nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum, singulae in singula corpora tanquam in carceres trudi; certe anima Christi non solum immortalis secundum caeterarum naturam, sed etiam nullo mortificata peccato vel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intelligi potest; et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus vivificatus spiritu. |
2 | In ea re quippe vivificatus est, in qua fuerat mortificatus: ergo de carne dictum est. |
3 | Ipsa enim revixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua, anima recedente. |
4 | Mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est: vivificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo ad quos volebat veniebat et praedicabat, etiam ipsa caro vivificata surrexit, in qua modo ad homines venit. |