Augustinus, Epistolae, 164, 7, 19.
1 | Nam quod fuerit anima mortificatus Iesus, hoc est eo spiritu qui hominis est, quis audeat dicere; cum mors animae non sit nisi peccatum, a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? |
2 | Si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae insufflata est primo homini per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12); aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum, vel originale, vel proprium, propter quod ei mors debita videretur; pro nobis eam quippe quam non debebat exsolvit, in quo princeps mundi, mortisque praepositus nihil invenit (Ioan. XIX, 30); neque enim absurdum est ut qui primo homini animam creavit, crearet et sibi: aut si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundavit, ut sine ullo prorsus peccato, vel perpetrato, vel traducto, ad nos veniens de virgine nasceretur. |
3 | Si autem animae non ex illa una propagantur, et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creavit animam Dei Filius, ut caeteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit, sed similitudini carnis peccati (Rom. VIII, 3). |
4 | Sumpsit enim ex Virgine veram quidem carnis substantiam; non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia, sive seminatam, sive conceptam; mortalem sane, ac per aetates mutabilem, tanquam carni peccati sine peccato simillimam. |