Augustinus, Epistolae, 164, 6, 18.
1 | Ipsa quoque Scripturae verba de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis qui diligenter attendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos adducat Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: in quo et iis qui in carcere conclusi erant, spiritibus adveniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca. |
2 | Iam ut arbitror, attenditur ordo verborum, Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu. |
3 | In quo spiritu adveniens praedicavit et illis spiritibus qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe: quoniam prius quam veniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea veniebat in spiritu ad quos volebat, visis eos admonens, sicut volebat, utique in spiritu, quo spiritu et vivificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. |
4 | Quid est enim quod vivificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, vivificante spiritu resurrexit? |