monumenta.ch > Augustinus > 17
>>> Augustinus, Epistolae, 164, 6, 18.

Augustinus, Epistolae, 164, 6, 17.

1 Nec moveat ad impediendum istum intellectum, quod eumdem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis qui quondam non crediderant in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intelligendum quia illo tempore nondum venerat Christus.
2 Nondum enim venerat scilicet in carne, sicut venit quando post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38): verumtamen ab initio generis humani, vel ad arguendos malos, sicut ad Cain, ac prius ad ipsum Adam uxoremque eius; vel ad consolandos bonos, vel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne, sed in spiritu veniebat, visis congruis alloquens, quos volebat, sicut volebat.
3 Quod autem dixi, In spiritu veniebat, et ipse quidem Filius in substantia Deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est: sed quid facit Filius sine Spiritu sancto, vel sine Patre, cum inseparabilia sint omnia opera Trinitatis?
Augustinus HOME