Augustinus, Epistolae, 164, 5, 16.
1 | Ad illum ergo sensum qui te movet, ideo videntur attracti qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit, conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intelligi spiritus, quae tunc erant in carne, atque ignorantiae tenebris velut carcere claudebantur; de quali carcere se desiderat liberari ille qui dicit, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo (Psal. CXLI, 8); quae alibi umbra mortis appellatur: de qua non utique apud inferos, sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est, Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). |
2 | Illis autem in diebus Noe frustra praedicatum est, quia non crediderunt, cum exspectaret eos Dei patientia per tempus tot annorum quibus arca eadem fabricata est (nam eius etiam fabricatio quodammodo praedicatio fuit); sicut modo similes eorum non credunt, qui sub eadem forma, ignorantiae tenebris velut carcere concluduntur, frustra intuentes Ecclesiam toto mundo construi, imminente iudicio, tanquam diluvio quo tunc omnes increduli perierunt: ait quippe Dominus, Sicut in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. |
3 | Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 26). |
4 | Sed quia ea res gesta etiam futuram rem significabat, ideo ibi diluvium, et Baptismum significavit fidelibus, et infidelibus poenam: sicut in figura non rei gestae, sed tantummodo dictae, quod de lapide scriptum est (Psal. CXVII, 22; Isai. |
5 | VIII, 14, et XXVIII, 16; Dan. |
6 | II, 34, 45; Matth. |
7 | XXI, 44; Luc. |
8 | XX, 17; Act. |
9 | IV, 11; Rom. |
10 | IX, 33, etc.), quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum, et fidelibus aedificium. |
11 | Aliquando autem in eadem figura vel gesta vel dicta, etiam duae res aliquid unum significant; sicut fideles significaverunt ligna quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam animae octo quae in eadem arca liberatae sunt: quomodo in illa evangelica similitudine de ovili, idem ipse Christus est et pastor et ianua (Ioan. X, 1, 2). |