Augustinus, Epistolae, 164, 5, 15.
1 | Considera tamen ne forte totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat; sed ad illa potius tempora quorum formam ad haec tempora transtulit. |
2 | Illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt Evangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur Ecclesia, illis intelligantur esse similes, qui tunc non crediderunt cum fabricaretur arca: illi autem qui crediderunt, et per Baptismum salvi fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salvi facti sunt per aquam; unde ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit. |
3 | Ad hanc igitur formae similitudinem, caetera etiam de incredulis coaptemus, et non suspicemur quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos Evangelium praedicatum sit, vel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit Ecclesia constituta. |