1 | Quamobrem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata, Quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturae (I Cor. XV, 3, 4), et caetera quae de illo testatissima veritate conscripta sunt: in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit, solutisque eorum doloribus quibus cum erat impossibile teneri, a quibus etiam recte intelligitur solvisse et liberasse quos voluit, corpus quod in cruce reliquerat in sepulcro positum recepisse. |
2 | In illa vero quam proposuisti de verbis Petri apostoli quaestione, quoniam quae me moveant perspicis, et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt movere; vel apud nos ea cogitando, vel quos dignum est et possumus consulendo, quaeramus. |