monumenta.ch > Augustinus > 13
   

Augustinus, Epistolae, 164, 4, 13.

1 Nisi forte dicatur etiam istos qui post Domini resurrectionem, nondum sibi annuntiato Evangelio mortui sunt, sive moriuntur, illic apud inferos audire potuisse vel posse, ut illic credant quod de Christi veritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt quibus ibi Christus annuntiavit.
2 Neque enim quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama eius exstincta est; nam et hinc ascendit in coelum, et tamen eius annuntiatione, qui in eum crediderint, salvi erunt.
3 Ideo quippe exaltatus est, et donatum est ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur, non solum coelestium et terrestriam, verum etiam infernorum (Philipp. II, 9, 10).
4 Sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest, homines, qui cum viverent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat quae consequuntur absurda, fideique contraria?
5 Primum, ne frustra dolere videamur eos qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere, atque instanter hortari ut eam homines priusquam moriantur percipiant, ne sempiterna morte puniantur.
6 Aut si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui Evangelio sibi annuntiato hic credere noluerunt; illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt quod audire minime potuerunt; aliud sequitur absurdius, ut hic non sit Evangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt, et sine ullo reatu contempti Evangelii venire ad in eros debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint: quod sentire, impiae vanitatis est.
Augustinus HOME