monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 164, 4, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 164, 4, 11.

1 Quem non moveat ista profunditas?
2 Mortuis dicit evangelizatum: quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt de quibus supra dixit, Qui increduli fuerunt in diebus Noe; aut certe omnes, quos apud inferos Christus invenit.
3 Quid sibi ergo vult, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu?
4 quomodo iudicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt; vel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt?
5 Neque enim si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt; aut qui resurgentes apparuerunt cum Domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea iudicarentur secundum hominem: quod nec de illis video quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe; non enim eos in carne vixisse scriptum est, aut credi potest ideo solutos dolores inferni, ut qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent.
6 Quid est ergo, ut iudicentur secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu?
7 an forte hoc praestitum est eis quos apud inferos Christus invenit, ut per Evangelium vivificarentur spiritu, quamvis in futura resurrectione in carne iudicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum Dei?
8 Quod si ita est, cur hoc tantum de illis qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de caeteris quos illic Christi visitatio comperit, per Evangelii praedicationem spiritu revixerunt, postea transitoria poena in carne iudicandi?
9 Quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemoravit, qui tunc increduli fuerunt cum fabricaretur arca.
10 12 Movet etiam illud, quod ii qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente, iis qui ibi inventi sunt, illa loca poenalia tanquam carceres exinanitos, qui non audierant Evangelium, quod illis viventibus nondum toto orbe praedicabatur, et iustas habebant causas cur non credidissent, quod eis non fuerat annuntiatum: deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem Evangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc evacuatis carceribus iam iustum restare iudicium, quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur.
11 Nec attendunt qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes qui etiam post resurrectionem Christi antequam ad eos Evangelium perveniret, ex hac vita emigrarunt.
12 Neque enim posteaquam Dominus remeavit ab inferis, nemo permissus est iterum ire ad inferos, nisi audito Evangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec annuntiatio perveniret; qui omnes habebunt excusationem, quae ablata dicitur eis quibus Dominus cum venisset, quia ante non audierant, in inferno dicitur praedicasse.
Augustinus HOME